sin díves malúst, is cliéns frugi habétur. quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt, sollícitos patrónos habént. datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces virí, fraudulénti, qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam, mens est in quo eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur. quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est. sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit. ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas: aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut sponsio fierét. quid ille? qui praedem dedit. néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi: omnibus male factis testes tres aderant acerrumi. di illum ómnes perdant, íta mihi hunc hódie corrupít diem, meque adeo, quí hodie forum umquam oculis inspexi meis. diem corrupi óptimum: iussi adparari prandium, amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ílico properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi; placabit palla quam dedi, quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio. Penicvlvs Quid aís? Matrona Viro me malo mále nuptam. Penicvlvs Satin aúdis quae illic lóquitur? Matrona Satis.