sed quid ego cesso, dum datur mi occasio tempusque, abire ab his locis lenoniis? propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum, ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant. ibo et conveniam servom, si potero, meum, ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.— Matrona Egone hic me patiar frustra in matrimonio, ubi vir compilet clanculum quidquid domist atque ea ad amicam deferat? Penicvlvs Quin tu taces? manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo. pallam ad phrygionem cum corona ébrius ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo. sed eccám coronam quám habuit. num mentior? em hac ábiit, si vis persequi vestigiis. atque edepol eccum óptume revortitur; sed pallam non fert. Matrona Quid ego nunc cum illoc agam? Penicvlvs Idem quod semper: male habeas; sic censeo. huc concedamus: ex insidiis aucupa. Menaechmvs Vt hóc utimúr maximé more móro moléstoque múltum, atque utí quique súnt optumí, maxumé morem habént hunc: cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos: boníne an malí sint, id haúd quaeritánt; res magís quaeritúr quam cliéntum fidés cuius modí clueat. si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,