Non negem, si noverim. Penicvlvs Tuom parasitum non novisti? Menaechmvs Non tibi sanum est, adulescens, sinciput, intellego. Penicvlvs Responde, surrupuistin uxori tuae pallam istanc hodie átque dédisti Erotio? Menaechmvs Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio dedi nec pallam surrupui. Penicvlvs Satin sanus es? occisast haec res. non ego te indutum foras exire vidi pallam? Menaechmvs Vae capiti tuo. omnis cinaedos esse censes, tu quia es? tun med indutum fuisse pallam praedicas? Penicvlvs Ego hercle vero. Menaechmvs Non tu abis quo dignus es? aut te piari iube, homo insanissime. Penicvlvs Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar; omnes in te istaec recident contumeliae: faxo haud inultus prandium comederis.— Menaechmvs Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor, ita me ludificant? sed concrepuit ostium. Ancilla Menaechme, amare ait te multum Erotium, ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas, atque huc ut addas auri pondo únciam iubeasque spinter novom reconcinnarier. Menaechmvs Et istúc et aliud, si quid curari volet, me curaturum dicito, quidquid volet.