Nequeo quae loquitur exaudire clanculum; satur nunc loquitur de me et de parti mea. Menaechmvs Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae uxori surrupuisse. quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi, coepi adsentari: mulier quidquid dixerat, idem ego dicebam. quid multis verbis opust ? minore nusquam bene fui dispendio. Penicvlvs Adibo ad hominem, nam turbare gestio. Menaechmvs Quis hic ést, qui adversus it mihi? Penicvlvs Quid ais, homo levior quam pluma, pessime et nequissime, flagitium hominis, subdole ac minimi preti? quid de te merui, qua me causa perderes? ut surrupuisti te mihi dudum de foro! fecisti funus med absente prandio. cur ausu's ausus es facere, quoi ego aeque heres eram? Menaechmvs Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, qui mihi male dicas homini ignoto insciens? an tibi malam rem vis pro male dictis dari? Penicvlvs †Pol eam quidem edepol te dedisse intellego. Menaechmvs Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist? Penicvlvs Etiam derides, quasi nomen non noveris? Menaechmvs Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem vidi neque novi; verum certo, quisquis es, si aéquom facias, mihi odiosus ne sies. Penicvlvs Menaechme, vigila. Menaechmvs Vigilo hercle equidem, quod sciam. Penicvlvs Non me novisti?