quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser. ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere. qui illum di omnes perduint, qui primus commentust contionem habere, qui homines occupatos occupat. non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi, qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico? adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint, quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant: eos oportet contioni dare operam atque comitiis. sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium, quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere. ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum. sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras. sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi. observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar. Menaechmvs Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi. non faxo eam esse dices: íta ignorabitur. Penicvlvs Pallam ad phrygionem fert confecto prandio vinoque expoto, parasito excluso foras. non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo. Menaechmvs Pro di immortales, quoí homini umquam uno die boni dedistis plus, qui minus speraverit? prandi, potavi, scortum accubui, apstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.