Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. Menaechmvs Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur, ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. Erotivm Ergo mox auferto tecum, quando abibis. Menaechmvs Maxime. Erotivm Eamus intro Menaechmvs Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui. eho Messenio, accede huc. Messenio Quid negoti est? Menaechmvs †sussciri. Messenio Quid eo opust? Menaechmvs Opus est. scio ut me dices. Messenio Tanto nequior. Menaechmvs Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes, abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. Messenio Non tu istas meretrices novisti, ere. Menaechmvs Tace, inquam mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, est hic praeda nobis.— Messenio Perii, iamne abis? periit probe: ducit lembum dierectum navis praedatoria. sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.— Penicvlvs Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci, numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,