Eccere, perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? Menaechmvs Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. Erotivm Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. Menaechmvs Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas. Erotivm Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, nunc Hiero est? Menaechmvs Haud falsa, mulier, praedicas. Messenio Pro Iuppiter, num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? Menaechmvs Hercle opinor, pernegari non potest. Messenio Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen. Menaechmvs Quin tu tace modo. bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio. nunc, quando vis, eamus intro. Erotivm Etiam parasitum manes? Menaechmvs Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, eum volo intromitti. Erotivm Ecastor haud invita fecero. sed scin quid te amabo ut facias? Menaechmvs Impera quid vis modo.