Heia, delicias facis. mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. Menaechmvs Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. nimis miror, quid hoc sít negoti. Messenio Oboluit marsuppium huic istuc quod habes. Menaechmvs Atque edepol tu me monuisti probe. accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. Erotivm Eamus intro, ut prandeamus. Menaechmvs Bene vocas: tam gratiast. Erotivm Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? Menaechmvs Egon te iussi coquere? Erotivm Certo, tibi et parasito tuo. Menaechmvs Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. Erotivm Peniculo. Menaechmvs Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae? Erotivm Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti. Menaechmvs Quid est? tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat. Erotivm Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi facta quae sunt? Menaechmvs Dic quid est id quod negem quod fecerim? Erotivm Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. Menaechmvs Etiam nunc nego. ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.