item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit; nunc éum adibo, adloquar ultro. animúle mi, mihi mirá videntur, te hic stáre foris, fores quoí pateant, magis quám domus tua domus quom haéc tua sit. omné paratumst, ut iússisti atque út voluisti, néque tibi ullá morast intus. prandium, út iussisti, hic cúratumst: ubi lúbet, ire licet áccubitum. Menaechmvs Quícum haec mulier loquitur? Erotivm Equidem tecum. Menaechmvs Quid mecum tibi fuit umquam aut nunc est negoti? Erotivm Quia pol te unum ex omnibus Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. Menaechmvs Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter. Messenio Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Erotivm Quid est? Messenio Vbi tu húnc hominem novisti? Erotivm Ibidem ubi hic me iam diu, in Epidamno. Messenio In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, nisi hodie, numquam intro tetulit?