ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.— Menaechmvs Iamne abiit illic ? edepol haud mendacia tua verba experior esse. Messenio Observato modo: nam istic meretricem credo habitare mulierem, ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. Menaechmvs Sed miror qui ille noverit nomen meum. Messenio Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: ad portum mittunt servolos, ancillulas; si quae peregrina navis in portum advenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, postilla extemplo se applicant, agglutinant: si pellexerunt, perditum amittunt domum. nunc ín istoc portu stát navis praedatoria, aps qua cavendum nobis sane censeo. Menaechmvs Mones quidem hercle recte. Messenio Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caveris. Menaechmvs Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium: videamus qui hinc egreditur. Messenio Hoc ponam interim. asservatote haec sultis, navales pedes. Erotivm Sine fóres sic, abi, nolo óperiri. intús para, curá, vide, quod opúst fiat: sterníte lectos, incéndite odores; múnditia inlécebra animost amántium. amánti amoenitás malost, nobís lucrost. sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video, qui mi ést usui et plurímum prodest.