puér aberravit inter homines a patre. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit, is puerum tollit avehitque Epidamnium. pater eius autem postquam puerum perdidit, animum despondit, eaque is aegritudine paucis diebus post Tarenti emortuost. postquam Syracusas de ea re rediit nuntius ad avom puerorum, puerum surruptum alterum patremque pueri Tarenti esse emortuom, immutat nomen avos huic gemino alteri; ita illum dilexit, qui subruptust, alterum: illius nomen indit illi qui domi est, Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit; et ipsus eodem est avos vocatus nomine (propterea illius nomen memini facilius, quia illúm clamore vidi flagitarier). ne mox erretis, iam nunc praedico prius: idem est ambobus nomen geminis fratribus. nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, ut hanc rem vobis examussim disputem. si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi velit, audacter imperato et dicito, sed ita ut det unde curari id possit sibi. nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit; qui dederit, magis maiores nugas egerit. verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco. Epidamniensis ille, quem dúdum dixeram, geminum illum puerum qui surrupuit alterum, ei liberorum, nisi divitiae, nil erat: adoptat illum puerum surrupticium