Menaechmvs Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? Messenio Peniculum éccum in vidulo salvom fero. Cylindrvs Menaechme, numero huc advenis ad prandium. nunc opsonatu redeo. Menaechmvs Responde mihi, adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri? Cylindrvs Nummis. Menaechmvs Nummum a me accipe: iube té piari de mea pecunia. nam équidem insanum esse te certo scio, qui mihi molestu's molestus es homini ignoto, quisquis es. Cylindrvs Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? Menaechmvs Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. ego te non novi, neque novisse adeo volo. Cylindrvs Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. Menaechmvs Pro sano loqueris quom me appellas nomine. sed ubi novisti me? Cylindrvs Vbi ego te noverim, qui amicam habes eram meam hanc Erotium? Menaechmvs Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. Cylindrvs Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime cyathisso apud nos, quando potas? Messenio Ei mihi, quom nihil est qui illi homini diminuam caput. Menaechmvs Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem Epidamnum numquam vidi neque veni? Cylindrvs Negas? Menaechmvs Nego hercle vero.