voluptárii atque potatores maxumi; tum sycophantae et palpatores plurumi in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium. propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, quia nemo ferme huc sine damno devortitur. Menaechmvs Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. Messenio Quid eo vis? Menaechmvs Iam aps te metuo de verbis tuis. Messenio Quid metuis? Menaechmvs Ne mihi damnum in Epidamno duis. tu magnus amator mulierum es, Messenio, ego autem homo iracundus, animi perditi; id utrumque, argentum quando habebo, cavero, ne tu delinquas neve ego irascar tibi. Messenio Cape atque serva. me lubente feceris. Cylindrvs Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus. sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo, prius iám convivae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. Menaechme, salve. Menaechmvs Di te amabunt quisquis es . Cylindrvs Quisquis quis ego sim? Menaechmvs Non hercle vero. Cylindrvs Vbi convivae ceteri? Menaechmvs Quos tu convivas quaeris? Cylindrvs Parasitum tuom. Menaechmvs Meum parasitum? certe hic insanust homo. Messenio Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?