sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus? an quasi mare omnis circumimus insulas? Menaechmvs Fratrem quaesitum geminum germanum meum. Messenio Nam quid modi futurum est illum quaerere? hic annus sextust postquam ei reí operam damus. Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, mare superum omne Graeciamque exoticam orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres, acum invenisses, si appareret, iam diu. hominem inter vivos quaeritamus mortuom; nam invenissemus iam diu, si viveret. Menaechmvs Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, qui sese dicat scire eum esse emortuom: operam praeterea numquam sumam quaerere. verum aliter vivos numquam desistam exsequi. ego illúm scio quam cordi sit carus meo. Messenio In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum redimus, nisi si historiam scripturi sumus? Menaechmvs Dictum facessas, datum edis, caveas malo. molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. Messenio Em illoc enim vérbo esse me servom scio. non potuit paucis plura plane proloqui. verum tamen néqueo contineri quin loquar. audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, viaticati hercle admodum aestive sumus. ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis