aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant; atque actutum. Erotivm Licet ecastor. Menaechmvs Nos prodimus ad forum. iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. Erotivm Quando vis veni, parata res erit. Menaechmvs Propera modo. sequere tu.— Penicvlvs Ego hercle vero te et servabo et te sequar, neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.— Erotivm Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras. Erotivm sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. Cylindrvs Habeo. Erotivm Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: neque defiat neque supersit. Cylindrvs Cuius modi hí homines erunt? Erotivm Ego et Menaechmus et parasitus eius. Cylindrvs Iam isti sunt decem; nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. Erotivm Elocuta sum convivas, ceterum cura. Cylindrvs Licet. cocta sunt, iube ire accubitum. Erotivm Redi cito. Cylindrvs Iam ego hic ero.— Menaechmvs Voluptas nullast navitis, Messenio, maior meo animo, quam quom ex alto procul terram conspiciunt. Messenio Maior, non dicam dolo, quam si adveniens terram videas quae fuerit tua.