Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. Erotivm Hodie id fiet. Menaechmvs In eo uterque proelio potabimus; uter ibi melior bellator erit inventus cantharo, † tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies. ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male. Erotivm Interim nequis quin eius aliquid indutus sies. quid hoc est? Menaechmvs Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa. Erotivm Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. Penicvlvs Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt; nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus. Menaechmvs Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo. Penicvlvs Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea. Menaechmvs Ego saltabo? sanus hercle non es. Penicvlvs Egone an tu magis? si non saltas, exue igitur. Menaechmvs Nimio ego hanc periculo surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo. cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus. Erotivm Hoc animo decet animatos esse amatores probos. Penicvlvs Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. Menaechmvs Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. Penicvlvs Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. Menaechmvs Scin quid volo ego te accurare? Erotivm Scio, curabo quae voles. Menaechmvs Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam,