Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego. Menaechmvs Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, facere coniecturam ? (Penicvlvs) captum sit collegium. Menaechmvs Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines? Penicvlvs Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre, nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido. Menaechmvs Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. Penicvlvs Decet. Menaechmvs Quid igitur? quid olet? responde. Penicvlvs Furtum, scortum, prandium. tibi fuant elocutus, nam nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium. mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Penicvlvs Eu. Menaechmvs Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Penicvlvs Eu, expedite fabulatu's fabulatus es . iam fores ferio? Menaechmvs Feri. vel mane etiam. Penicvlvs Mille passum commoratu's commoratus es cantharum. Menaechmvs Placide pulta. Penicvlvs Metuis, credo, ne fores Samiae sient. Menaechmvs Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus? Erotivm Anime mi, Menaechme, salve. Penicvlvs Quid ego? Erotivm Extra numerum es mihi. Penicvlvs Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.