Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum? Penicvlvs Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent? Menaechmvs Age me aspice. ecquid adsimulo similiter? Penicvlvs Quis istest ornatus tuos? Menaechmvs Dic hominem lepidissimum esse me. Penicvlvs Vbi essuri sumus? Menaechmvs Dic modo hoc quod ego te iubeo. Penicvlvs Dico: homo lepidissime. Menaechmvs Ecquid audes de tuo istuc addere? Penicvlvs Atque hilarissime. Menaechmvs Perge porro . Penicvlvs Non pergo hercle, nisi scio qua gratia. litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius. Menaechmvs Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem. Penicvlvs Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos. Menaechmvs Te morare, mihi quom obloquere. Penicvlvs Oculum ecfodito per solum mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris. Menaechmvs Concede huc a foribus. Penicvlvs Fiat. Menaechmvs Etiam concede huc. Penicvlvs Licet. Menaechmvs Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo. Penicvlvs Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus. Menaechmvs Quidum? Penicvlvs Ne te uxor sequatur, respectas identidem. Menaechmvs Sed quid ais?