Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum? Pen. Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent? Men. Age me aspice. ecquid adsimulo similiter? Pen. Quis istest ornatus tuos? Men. Dic hominem lepidissimum esse me. Pen. Vbi essuri sumus? Men. Dic modo hoc quod ego te iubeo. Pen. Dico: homo lepidissime. Men. Ecquid audes de tuo istuc addere? Pen. Atque hilarissime. Men. Perge porro . Pen. Non pergo hercle, nisi scio qua gratia. litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius. Men. Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem. Pen. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos. Men. Te morare, mihi quom obloquere. Pen. Oculum ecfodito per solum mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris. Men. Concede huc a foribus. Pen. Fiat. Men. Etiam concede huc. Pen. Licet. Men. Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo. Pen. Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus. Men. Quidum? Pen. Ne te uxor sequatur, respectas identidem. Men. Sed quid ais?