Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, spectatores, nuntio. apporto vobis Plautum, lingua non manu, quaeso ut benignis accipiatis auribus. nunc argumentum accipite atque animum advortite; quam potero in verba conferam paucissuma. atque hoc poetae faciunt in comoediis: omnis res gestas esse Athenis autumant, quo íllud vobis graecum videatur magis; ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen non atticissat, verum sicilicissitat. huic argumento antelogium hoc fuit; nunc argumentum vobis demensum dabo, non modio, neque trimodio, verum ipso horreo: tantum ad narrandum argumentum ádest benignitas. mercator quidam fuit Syracusis senex, eí sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, út mater sua non internosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat. postquam iam pueri septuennes sunt, pater oneravit navem magnam multis mercibus; imponit geminum álterum in navem pater, Tarentum avexit secum ad mercatum simul, illum reliquit alterum ápud matrem domi. Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. mortales multi, ut ad ludos, convenerant: