quí lubidost male loqui? quía tu tete deseris. quíd faciam? mén rogas? tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua. aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est. tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo. huc concedam, orationem unde horum placide persequar. Stratippocles Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi. Chaeribvlvs Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles. idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi? Stratippocles Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi; at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli. Chaeribvlvs Iam istoc probior es meo quidem animo, cúm in amore temperes. Stratippocles Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis; is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus. Chaeribvlvs Quid tibi me vis facere? Stratippocles Argenti dare quadraginta minas, quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.