Abi ín malam rem maxumam a me cum ístac condicione. Epidicvs I sane, siquidem festinas magis. Thesprio Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.— Epidicvs Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides, Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es. tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter, non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali. néque ego nunc quó modo me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet. égo miser pérpuli meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam: ís suo fílio fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi. sí sibi nunc álteram áb legione adduxit animi causa, corium perdidi. nam úbi senex sénserit síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum. át enim tu praecave. át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput. néquam homo es, Epidice.