ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus. Epidicvs Ne attigas. Periphanes Ostende vero. Epidicvs Nolo. Periphanes Non aequom facis. Epidicvs Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam. Periphanes Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium tibi dabo. Epidicvs Quid deinde porro? Periphanes Libertatem. Epidicvs At postea? novo liberto opus est quod pappet. Periphanes Dabitur, praebebo cibum. Epidicvs Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. Periphanes Oro te, Epidice, mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea. at ob eam rem liber esto. Epidicvs Invitus do hanc veniam tibi, nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet. Poeta Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua. plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.