pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis. Periphanes Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia fidicina? Epidicvs Factum hercle vero, et recte factum iudico. Periphanes Quid postremo argento factum est quod dedi? Epidicvs Dicam tibi: neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli. Periphanes Quor dare ausu's ausus es ? Epidicvs Quia mi libitum est. Periphanes Quae haec, malum, impudentiast? Epidicvs Etiam inclamitor quasi servos? Periphanes Cum tu es liber, gaudeo. Epidicvs Merui ut fierem. Periphanes Tu meruisti? Epidicvs Vise intro: ego faxo scies hoc ita esse. Periphanes Quid est negoti? Epidicvs Iam ipsa res dicet tibi. abi modo intro. Apoecides Ei, non illuc temerest. Periphanes Adserva istum, Apoecides.— Apoecides Quid illuc, Epidice, est negoti? Epidicvs Maxima hercle iniuria vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia. Apoecides Ain tu te illius invenisse filiam? Epidicvs Inveni, et domi est. sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas. Apoecides Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere? Epidicvs Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere. Periphanes Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego,