Libuit: ea fiducia. Periphanes Ain tu? libuit? Epidicvs Aio. vel da pignus, ni ea sit filia. Periphanes Quam negat novisse mater? Epidicvs Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da. Periphanes Enim istaec captiost. sed quis east mulier? Epidicvs Tui gnati amica, ut omnem rem scias. Periphanes Dedin tibi minas triginta ob filiam? Epidicvs Fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis. Periphanes Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia fidicina? Epidicvs Factum hercle vero, et recte factum iudico. Periphanes Quid postremo argento factum est quod dedi? Epidicvs Dicam tibi: neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli. Periphanes Quor dare ausu's ausus es ? Epidicvs Quia mi libitum est.