Meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie. Periphanes At non lubet, non colligo. Apoecides Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. Epidicvs Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga. Periphanes At mihi magis lubet solutum te rogitare. Epidicvs At nil scies. Periphanes Quid ago? Apoecides Quid agas? mos geratur. Epidicvs Frugi es tú homo, Apoecides. Periphanes Cedo manus igitur. Epidicvs Morantur nihil. atque arte colliga. Periphanes Nihil moror. Epidicvs Obnoxiose. Periphanes Facto opere arbitramino. Epidicvs Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet. Periphanes Qua fiducia ausu's ausus es primum, quae emptast nudiustertius, filiam meam dicere esse? Epidicvs Libuit: ea fiducia. Periphanes Ain tu? libuit? Epidicvs Aio. vel da pignus, ni ea sit filia. Periphanes Quam negat novisse mater? Epidicvs Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da. Periphanes Enim istaec captiost. sed quis east mulier? Epidicvs Tui gnati amica, ut omnem rem scias. Periphanes Dedin tibi minas triginta ob filiam? Epidicvs Fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam