Facile exoras, Epidice. Epidicvs Ecquid agis? Periphanes Tuon arbitratu? Epidicvs Meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie. Periphanes At non lubet, non colligo. Apoecides Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. Epidicvs Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga. Periphanes At mihi magis lubet solutum te rogitare. Epidicvs At nil scies. Periphanes Quid ago? Apoecides Quid agas? mos geratur. Epidicvs Frugi es tú homo, Apoecides. Periphanes Cedo manus igitur. Epidicvs Morantur nihil. atque arte colliga. Periphanes Nihil moror. Epidicvs Obnoxiose. Periphanes Facto opere arbitramino. Epidicvs Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet. Periphanes Qua fiducia ausu's ausus es primum, quae emptast nudiustertius, filiam meam dicere esse?