Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos habet? Apoecides Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis. Periphanes Tace sis, modo sine me hóminem apisci. Apoecides Dico ego tibi iam, ut scias: alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, lassitudine invaserunt misero in genua flemina. Periphanes Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias! Apoecides Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius: quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit. Epidicvs Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant. quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi, apolactizo inimicos omnis. Periphanes Vbi illum quaeram gentium? Apoecides Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari. Epidicvs Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me. num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis? nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus; tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga. Periphanes Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. Epidicvs Quin colligas? Apoecides Edepol mancipium scelestum. Epidicvs Te profecto, Apoecides, nil moror mihi deprecari. Apoecides Facile exoras, Epidice. Epidicvs Ecquid agis? Periphanes Tuon arbitratu?