Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. Epidicvs Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. Stratippocles Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. siquid erit dubium, immutabo. Danista Bene fecisti, bene vale.— Stratippocles Nunc enim tú mea es. Telestis Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. salve, frater. Stratippocles Sanan haec est? Epidicvs Sana, si appellat suom. Stratippocles Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo? Epidicvs Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. Stratippocles Perdidisti et repperisti me, soror. Epidicvs Stultu's stultus es , tace. tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea; et sororem in libertatem idem opera concilio mea. Stratippocles Epidice, fateor— Epidicvs Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri; cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium. Stratippocles Sequere hac me, soror. Epidicvs Ego ad vos Thesprionem iussero huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. Stratippocles Facile istuc erit.— Epidicvs Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res. minoris multo facio quam dudum senes. remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites. eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem. non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—