Memini, mi homo. tune is es? Epidicvs Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos. ália matre, uno patre. Telestis Quid pater meus? vivit? Epidicvs Animo liquido et tranquillo es, tace. Telestis Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. Epidicvs Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. Stratippocles Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. siquid erit dubium, immutabo. Danista Bene fecisti, bene vale.— Stratippocles Nunc enim tú mea es. Telestis Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. salve, frater. Stratippocles Sanan haec est? Epidicvs Sana, si appellat suom. Stratippocles Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo? Epidicvs Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. Stratippocles Perdidisti et repperisti me, soror. Epidicvs Stultu's stultus es , tace. tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea;