Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; ego illam reperiam. Philippa Hinc Athenis civis eam émit Atticus: adulescentem equidem dicebant emisse. Periphanes Inveniam, tace. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.— Stratippocles Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus. quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine? Epidicvs Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides; nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt sibi data esse verba. Stratippocles Quíd agis, mea commoditas? Epidicvs Quod miser. Stratippocles Quid est tibi? Epidicvs Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul. Stratippocles Habe bonum animum. Epidicvs Quippe ego quoi libertas in mundo sitast. Stratippocles Ego te servabo. Epidicvs Edepol me illi melius, si nacti fuant. sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit? Stratippocles Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. Epidicvs Haecinest? Stratippocles Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: