Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas? Periphanes Nullis. Philippa Qua re filiam credidisti nostram? Periphanes Servos Epidicus dixit mihi. Philippa Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? † Periphanes Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? Philippa Perii misera. Periphanes Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; ego illam reperiam. Philippa Hinc Athenis civis eam émit Atticus: adulescentem equidem dicebant emisse. Periphanes Inveniam, tace. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.— Stratippocles Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus. quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine? Epidicvs Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,