quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces? Acropolistis Quid loquar vis? Periphanes Haec negat se tuam esse matrem. Acropolistis Ne fuat, si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia; non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt. Periphanes Cur me igitur patrem vocabas? Acropolistis Tua istaec culpast, non mea. non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam? hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem. negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est. postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia; Epidicus mihi fuit magister. Periphanes Perii, plaustrum perculi. Acropolistis Numquid ego ibi, pater, peccavi? Periphanes Si hercle te umquam audivero me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. Acropolistis Non voco. ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. Philippa Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas? Periphanes Nullis. Philippa Qua re filiam credidisti nostram? Periphanes Servos Epidicus dixit mihi. Philippa Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? † Periphanes Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? Philippa Perii misera.