Vt matrem tuam videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. Acropolistis Quam meam matrem? Periphanes Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. Philippa Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? Periphanes Tua filia. Philippa Haecine? Periphanes Haec. Philippa Egone osculum huic dem? Periphanes Quor non, quae ex te nata sit? Philippa TĂș homo insanis. Periphanes Egone? Philippa Tune. Periphanes Quor? Philippa Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. Periphanes Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec, Philippa aliter catuli longe olent, aliter suis. ne ego eam novisse Periphanes Pro deum atque hominum fidem,