ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi, ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter accuravit, ut ut ad alias res est impense inprobus. Philippa Fac videam, si mea, si salva mihi sit . Periphanes Eho, istinc, Canthara, iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam, ut suam videat matrem. Philippa Remigrat animus nunc demum mihi. Acropolistis Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? Periphanes Vt matrem tuam videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. Acropolistis Quam meam matrem? Periphanes Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. Philippa Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? Periphanes Tua filia. Philippa Haecine? Periphanes Haec. Philippa Egone osculum huic dem? Periphanes Quor non, quae ex te nata sit? Philippa Tú homo insanis. Periphanes Egone? Philippa Tune. Periphanes Quor? Philippa Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. Periphanes Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec, Philippa aliter catuli longe olent, aliter suis. ne ego eam novisse Periphanes Pro deum atque hominum fidem,