Ego sum. salve. Philippa Salva sum, quia te esse salvom sentio. Periphanes Cedo manum. Philippa Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem mulierem retines. Periphanes Quid est quod voltus turbatust tuos? Philippa Filiam quam ex te suscepi— Periphanes Quid eam? Philippa Eductam perdidi. hostium est potita. Periphanes Habe animum lenem et tranquillum. tace. domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi, ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter accuravit, ut ut ad alias res est impense inprobus. Philippa Fac videam, si mea, si salva mihi sit . Periphanes Eho, istinc, Canthara, iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam, ut suam videat matrem. Philippa Remigrat animus nunc demum mihi. Acropolistis Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?