Inique iniuriu's iniurius es . Periphanes Quid iam? Philippa Quia tuae memoriae interpretari me aequom censes. Periphanes Commode fabulata es. Philippa Mira memoras. Periphanes Te memini — Philippa Em istuc rectius. Perphanes Meministin— Philippa Memini id quod memini. Periphanes At in Epidauro— Philippa Ah, guttula pectus ardens mi aspersisti. Periphanes Virgini pauperculae, tuaeque matri me levare paupertatem? Philippa Tun is es, qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem? Periphanes Ego sum. salve. Philippa Salva sum, quia te esse salvom sentio. Periphanes Cedo manum. Philippa Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem mulierem retines. Periphanes Quid est quod voltus turbatust tuos? Philippa Filiam quam ex te suscepi— Periphanes Quid eam? Philippa Eductam perdidi. hostium est potita. Periphanes Habe animum lenem et tranquillum. tace. domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico