Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur? Philippa In his dictust locis habitare mihi Periphanes. Periphanes Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit. Philippa Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet. Periphanes Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius. éstne ea an nón east quam animus retur meus? Philippa Di boni, visitavi antidhac? Periphanes Certo eást quam in Épidauro paupérculam memini cómprimere. Philippa Plane hícine est, qui mihi in Épidauro primús pudicitiam pépulit. Periphanes Quaé meo compréssu peperit fíliam quam dómi nunc habeo. quíd si adeam— Philippa Hau scio án congrediar— Periphanes Si haéc east. Philippa Si is ést homo, sicut ánni multi dúbia dant. Periphanes Lónga dies meum incértat animum. sín east quam incerte aútumo, hánc congrediar ástu. Philippa Múliebris adhibenda míhi malitia nunc est. Periphanes Cómpellabo. Philippa Orátionis áciem contra cónferam. Periphanes Salva sis. Philippa Salutem accipio mi et meis. Periphanes Quid ceterum? Philippa Salvos sis: quod credidisti reddo. Periphanes Haud accuso fidem. novin ego te? Philippa Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris. Periphanes Vbi te visitavi?