eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum tantum perdundumst, perdam potius quam sinam me impune irrisum esse, habitum depeculatui ei sic data esse verba praesenti palam! atque mé minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet; is etiam sese sapere memorat: malleum sapientiorem vidi excusso manubrio. Philippa Sí quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost. íd ego expérior, cui múlta in unúm locum cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul: multiplex aerumna me exercitam habet, paupértas, pavór territát mentem ánimi, neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum. ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio. Periphanes Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur? Philippa In his dictust locis habitare mihi Periphanes. Periphanes Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit. Philippa Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.