Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, volo scíre, si scis. Fidicina Id quod audivi audies. Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera. Periphanes Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium. Fidicina Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? Periphanes Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. Fidicina Fides non reddis? Periphanes Neque fides neque tibias. propera igitur fugere hinc, si te di amant. Fidicina Abiero. flagitio cum maiore post reddes tamen.— Periphanes Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, † eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum tantum perdundumst, perdam potius quam sinam me impune irrisum esse, habitum depeculatui ei sic data esse verba praesenti palam! atque mé minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet; is etiam sese sapere memorat: malleum sapientiorem vidi excusso manubrio. Philippa Sí quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost. íd ego expérior, cui múlta in unúm locum cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul: multiplex aerumna me exercitam habet, paupértas, pavór territát mentem ánimi, neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum. ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.