hominum esse Athenis Atticis minimi preti. sed tu novistin fidicinam Acropolistidem? Fidicina Tam facile quam me. Periphanes Vbi habitat? Fidicina Postquam liberast ubi habitet dicere admodum incerte scio. Periphanes Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, volo scíre, si scis. Fidicina Id quod audivi audies. Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera. Periphanes Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium. Fidicina Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? Periphanes Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. Fidicina Fides non reddis? Periphanes Neque fides neque tibias. propera igitur fugere hinc, si te di amant. Fidicina Abiero. flagitio cum maiore post reddes tamen.— Periphanes Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, †