age accipe hanc sis. Miles Quae te intemperiae tenent? quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam produci íntus iubes. Periphanes Haec ergo est fidicina. hic alia nullast. Miles Non mihi nugari potes. quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? Periphanes Haec inquamst. Miles Non haec inquamst. non novisse me meam rere amicam posse? Periphanes Hanc, inquam, filius meus deperibat fidicinam. Miles Haec non est ea. Periphanes Quid? non est? Miles Non est. Periphanes Vnde haec igitur gentiumst? equidem hercle argentum pro hac dedi. Miles Stulte datum reor et peccatum largiter. Periphanes Immo haec east.