mihi concubina quae sit. Periphanes Te absolvam brevi: argenti quinquaginta mi illa empta est minis; si sexaginta mihi denumerantur minae, tuas póssidebit mulier faxo ferias; atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. Miles Estne empta mi istis legibus? Periphanes Habeas licet. Miles Conciliavisti pulchre. Periphanes Heus, fóras educite quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, ei quae accessere, tibi addam dono gratiis. age accipe hanc sis. Miles Quae te intemperiae tenent? quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam produci íntus iubes. Periphanes Haec ergo est fidicina. hic alia nullast. Miles Non mihi nugari potes. quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? Periphanes Haec inquamst. Miles Non haec inquamst. non novisse me meam rere amicam posse? Periphanes Hanc, inquam, filius meus deperibat fidicinam. Miles Haec non est ea. Periphanes Quid? non est? Miles Non est. Periphanes Vnde haec igitur gentiumst? equidem hercle argentum pro hac dedi.