mihi praedicavit militem. adulescens, itast ut dicis, emi. Miles Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est. Periphanes Non edepol scio, molestum necne sit, nisi dicis quid velis. Miles Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. nam quid ego apud te vera parcam proloqui? ego illám volo hodie facere libertam meam, mihi concubina quae sit. Periphanes Te absolvam brevi: argenti quinquaginta mi illa empta est minis; si sexaginta mihi denumerantur minae, tuas póssidebit mulier faxo ferias; atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. Miles Estne empta mi istis legibus? Periphanes Habeas licet. Miles Conciliavisti pulchre. Periphanes Heus, fóras educite quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.