Hoc quod fabulor. Epidicvs Cúr eam emit? Thesprio Animi causa. Epidicvs Quót illic homo animos habet? nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo, ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina, quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi. Thesprio Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. Epidicvs Vaé misero mihí, male perdidit me. Thesprio Quíd istuc? quidnam est? Epidicvs Quid istanc quam emit, quanti eam emit? Thesprio Vili. Epidicvs Haud istuc te rogo. Thesprio Quid ígitur? Epidicvs Quot minis? Thesprio Tot: quadraginta minis. íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore, in dies minasque argenti singulas nummis. Epidicvs Papae. Thesprio Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit. Epidicvs Di immortales, ut ego interii basilice. Thesprio Quid iam? aut quid est, Epídice? Epidicvs Perdidit me. Thesprio Quís? Epidicvs Ille qui arma pérdidit. Thesprio Nam quíd ita? Epidicvs Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas mittebat—sed taceam optumum est, plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.