Hoc quod fabulor. Ep. Cúr eam emit? Th. Animi causa. Ep. Quót illic homo animos habet? nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo, ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina, quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi. Th. Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. Ep. Vaé misero mihí, male perdidit me. Th. Quíd istuc? quidnam est? Ep. Quid istanc quam emit, quanti eam emit? Th. Vili. Ep. Haud istuc te rogo. Th. Quid ígitur? Ep. Quot minis? Th. Tot: quadraginta minis. íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore, in dies minasque argenti singulas nummis. Ep. Papae. Th. Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit. Ep. Di immortales, ut ego interii basilice. Th. Quid iam? aut quid est, Epídice? Ep. Perdidit me. Th. Quís? Ep. Ille qui arma pérdidit. Th. Nam quíd ita? Ep. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas mittebat—sed taceam optumum est, plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.