nam strenuiori deterior si praedicat suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae. sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium, ego sum, si quid vis. Miles Nempe quem in adulescentia memorant apud réges armis, arte duellica divitias magnas indeptum? Periphanes Immo si audias meas púgnas, fugias manibus dimissis domum. Miles Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem, quam illum qui memoret suas mihi. Periphanes Hic non est locus; proin tu alium quaeras cui centones sarcias. atque haec stultitiast me illi vitio vortere egomet quod factitavi in adulescentia, cum militabam: pugnis memorandis meis eradicabam hominum auris, quando occeperam. Miles Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas. meam amicam audivi te esse mercatum. Periphanes Attatae, nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus mihi praedicavit militem. adulescens, itast ut dicis, emi. Miles Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est. Periphanes Non edepol scio, molestum necne sit, nisi dicis quid velis. Miles Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. nam quid ego apud te vera parcam proloqui? ego illám volo hodie facere libertam meam,