Patrem videre se nevolt etiam nunc. Epidicvs Quapropter? Thesprio Scies. quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam dé praeda mercatust. Epidicvs Quid ego ex te audio? Thesprio Hoc quod fabulor. Epidicvs Cúr eam emit? Thesprio Animi causa. Epidicvs Quót illic homo animos habet? nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo, ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina, quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi. Thesprio Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. Epidicvs Vaé misero mihí, male perdidit me. Thesprio Quíd istuc? quidnam est? Epidicvs Quid istanc quam emit, quanti eam emit? Thesprio Vili. Epidicvs Haud istuc te rogo. Thesprio Quid ígitur? Epidicvs Quot minis?