quia Thebis salvos redierit. Periphanes Rectam institit. Apoecides Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administráret ad rem divinam tibi. facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi ego illic me autem sic assimulabam: quasi stolidum, combardum me faciebam. Periphanes Em istuc decet. Apoecides Res magna amici apud forum agitur, ei volo ire advocatus. Periphanes At quaeso, ubi erit otium, revortere ad me extemplo. Apoecides Continuo hic ero.— Periphanes Nihil homini amicost opportuno amicius: sine tuo labore quod velis actumst tamen. ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, os sublitum esset, itaque me albis dentibus meus dérideret filius meritissumo. sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor, suam qui undantem chlamydem quassando facit? Miles Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges, senex híc ubi habitat Periphanes Platenius. incertus tuom cave ad me rettuleris pedem. Periphanes Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam? Miles Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias. Periphanes Non repperisti, adulescens, tranquillum locum, ubi tuas virtutes explices, ut postulas.