Quid iam? Apoecides Quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: hanc edepol rem apparabat. Periphanes Planum hercle hoc quidem est. Apoecides Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra. ut ille fidicinam fecit sese ut nesciret esse emptam tibi! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. Periphanes Mirum hoc qui potuit fieri. Apoecides Te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi, quia Thebis salvos redierit. Periphanes Rectam institit. Apoecides Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administráret ad rem divinam tibi. facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi ego illic me autem sic assimulabam: quasi stolidum, combardum me faciebam. Periphanes Em istuc decet. Apoecides Res magna amici apud forum agitur, ei volo